- DITHYRAMBUS
- DITHYRAMBUSBacchi apud Graecos cognomen, quod ei datum volunt, vel quod in antro διθύρῳ seu bifori nutritus fuerit, vel quod bis natus binas fores transierit, alvum matris videlicet, et femur Iovis, ut in fabulis est; cui originationi tamen quantitas syllabae repugnat; nam vocula δι, binarium numerum, seu reiterationem denotans, primam semper corripit, quae contra in Dithyrambus producitur. Hinc Dithyrambus, hymni genus dicebatur, quod Baccho cani solebat. Nam quod a quodam Thebano, qui item Dithyrambus dictus fuerit, idqueve invenerit, dictum volunt nonnulli, approbari satis non potest. Nam si ita se habuisset res, Pindarus certe inter ceteras laudes patriae suae hoc inventum non tacuisset, quin vel magnifice extulislet. Nunc vero tantum abest, ut unquam meminerit, ut laudem et inventionem Dithyramborum potius Corinthiis diserte ascribat: Erat autem hoc carminis genus ita compositum, ut inventione, dictione, et numeris a castigata ratione abiret longius, et miram licentiam, audaciamque cum tumore quodam referret; ut non tam a sanis et sobriis, quam furore Bacchico concitatis scriptum videretur, naturamqueve Dei, cuius honori dedicatum erat, imitaretur. Inde Horat. Carm. l. 4. od. 2. v. 10.Seu per audaces nova DithyrambosVerba devolvit. ------ ------Bene audaces, propter τὸ ὕψος. Galen. mem. l. 1. Therapeut. meth. τινὸς μελοποιοῦ κατα Πίνδαρον ἄσαντος ὑψηλῶς εν διθυρᾶμβοις πάλαι τὸν Διόνυσον. Υ῞ψος vero illud in licentia et audacia rerum ac verborum. Rerum, qui Dithyrambici περὶ μετεώρων καὶ τῶ νεφελῷν λέγουσι πολλὰ, teste Suid. in Διθυραμβοδιδάσκαλοι. Verborum autem, quia σύνθετοι eorum καὶ πολυπλόκοι λέξεις, iuncta et contortuplicata verba. Interpres Aristoph. in Nebul. Qucmadmodum et Demetrius Phaler. l. de Interpr. iuncturam verbi audacem vocavit διθυραμβώδη δίπλωϚιν. Et ille apud Suid. in Διθύραμβος: λόγουἰδέα διθυραμβώδης καὶ φλεγμαίνουϚα τοιητικοῖς ὁνόμαϚι. Hinc et Cic. l. 3. de Orat. Licentior, et divitior Dithyrambus. Huc facit Epicharmi versus in Philoctete apud Athen. l. 14.Ο῎υκ ἐςτι Διθύραμβος, ἂν ὕδωρ πίνῃ.Vide Scalig. Poet l. 1. c. 44. Schott. Chrestomathiam Procli, virumqueve eruditiss. Erasm. Schmidh. peculiari diatribe de Dithyrambis, quam Pindari commentario subiunxit. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.